LITERAE

LITERAE
LITERAE
quem primum habeant Auctorem, inter Gentiles admodum fuit controversum, reste Plin. l. 7. c. 56. ubi ait: Literas semper arbitror Assyrias fuisse: sed alii apud Aegyptios a Mercurio, ut A. Gellius: alii apud Syros repertas volunt. Anticlides in Aegypto invenisse quendam, nomine Menona tradit XV. Annis ante Phoroneum, antiquissimum Graeciae Regem, idque monumenti: approbare conatur. E diverso Epigenes apud Babylonios DCCC. XX. Annorum observationes siderum coctiltbus laterculis imscripta docet. Qui minimum Berosus et Critodemus CCCC. LXXXX. Annorum. Ex quo apparet aeternus Literarum usus. Quod de Mercurio ait, assentiuntur Iul. Hygin. Fab. 277. Diod. Sic. Biblioth. c. 2. et Plutarch. Sympos. l. 9. quoaest 3. Eum Aegyptium fuisse, ac quintum eius nominis, Auctores sunt, Cic. de Nat. Deor. l. 3. atque ex eo Arnob. l. 4. et Lactant. l. 1. c. 6. Quam rem quoque Plato confirmat, docens in Phaedro, Deum quendam coli apud Aegyptios, nomine Theuth, qui cum alias artes, tum Literas invenerit, Aegyptiosque docuerit, etc. Sed non idcirco laus haec Aegyptiiis debetur, quae omnino Assyriorum est, quando multo ante haec regio culta fuit. Ex Assyria autem secum vexêre Chananaei; quorum idem ac Assyriorum sermo permansit, usque dum hi, ob crebra variis cum gentibus commercia bellaque cum vicinis ac longinquis gesta, sermonem eum mutarunt, Chananaeis interim. Quibus non itidem nationes aliae miscebantur. veterem retinentibus. Utrique autem ab Hebraeis accepêrunt, qui a
Patriarchis, quorum omnium primo, totius humanigeneris Auctori protoplasto, inventi gloria merito defertur. Ab eo enim Sethum cum Literarum usum, tum Astrologiae aliarumqueve artium notitiam hausisse, credibile est. Ac de Literis quem ita Augustin. Quast. 69. Exodi, Nonnullis, inquit, videtur, a primis hominibus literas coepisse, et perductas esse ad Noe et inde ad populum Israel. Similiter Suid, cum alibi Abraham, item Seth, Literarum dicat auctorem, idem tamen in Α᾿δὰμ inquit. Τούτου τέχναι καὶ γράμματα, Huius sunt artes et literae. Hinc non adeo male, cum Phoenices sint Chananaei, literas eorum antiquissimas esse contendunt, Curt. l. 4. c. 4. Si famae libet credere; haec (Tyriorum) gens Literas Prima aut docuit aut didicit. Plin. l. 5. c. 12. Ipsa gens Phoenicum in gloria magna literarum inventionis et siderum, navaliumque ac bellicatum artium: Lucan. item Civ. Bell.
l. 3. v. 220.
Phoenices primi, fame si creditur, ausi
Mansuram rudibus vocem signare figuris.
A Cadmo Phoeniae Graeci suas accepêrunt, teste eodem Plin. l. 7. c. 56. Utique (volunt) in Graciam intulisse e Phoenice Cadmum sedecim numero: quibus Troiano bello Palamedem adiecisse quatuor hâc figurâ, Θ, Ξ, Φ, Χ. Toridem post eum Simonidem Melicum, Ζ, Η, Ψ, Ω, Hanc Timo apud Sextum Philos, illas vocat.
—— Φοινικικὰ σήματα ´κάδμου.
—— Cadmi Phoenicaia signa.
Et Herod apud Thebas Boeotias, in Ismenii Apollinis templo. literas Cadmeas, in tripodibus quibusdam incisas, magna ex parte similes Ionicis, se vidisse, narrat in Terpsichore. Fuêre autem illae inscriptiones, quibus Graecia nihil habuit antiquius: Prima Amphitryonis, circa aetatem Laii Cadmi pronepotis: Altera Hippocoontis, sub Oedipode. Laii. fil. Tertia Laodamantis, Eteoclis filii. Verisimile tamen, non fuisse omnino Cadmeas veteres, sed tempore paulum immutatas, unde ad Ionicas illas accedere auctor ait. Nec dubitanduns, quin Cadmeae velpena Cadmeae Literae intelligi debeant, apud Dion. Halic. l. 1. cum agit de tripode Dodonaeo, γράμμασιν ἀρχαίοις ἐγκεχαραγμένῳ, antiquts literis insculpto, cuius et inscriptionem ponit. Item cum de columna, cui Serv. Tullius leges foederis inter romanos Lationsqueve inseripserat, ait, permansisse illam usque ad suam aetatem in Dianae fano, characteres Graecarum literarum habentem, quarum olim in Gracia usus. Quod vero Graeci alias post lierarum figuras usurpârunt id ab iis non consilio, sed assidua tractatione temporisque longinquitate factum: Nec tamen tantpere aut vulgares Graecorum a veteribus ionicis, aut hae a Phoeniciis, discessêrunt, ut origo earum dissimulari possit. Vide Scalig. Animadvers. Euseb. in digressione de literis Ionicis, ad n. Euseb. 1617. ipsumqueve Euseb. de praep. Euang. l. 10. c. 11. Latinorum literas Tac. Ann. l. 11. c. 13. et 14. ab Arcadibus Regequeve eorum Euandro, alii a Pelasgis, qui ante Arcades 60. Annis in Italia fuêre; arcessunt; utrique in eo consentiunt, quod a Graecia profectae et eaedem fuerint cum veterum Graecorum literis. Unde Tac. Et formae, inquit, literis Latinis, quae veterrimis Graecorum. Plin. quoque l. 7. c. 58. Veteres Graecas suisse easdem pene, quae nunc sunt Latinae, indicio evit Delphica, tabula antiqui aris, quae est hodie in Falatio, dono Principum. Minerva dicata. in Bibliotheca, cum inscriptione tali, Ναυσικράτης Τισαμένου Α᾿θηναῖος. Sic ergo Latini Graecis literas suas debent: Graeci vero eas a Phoenicibus accepêre, Phoenices autem ab Hebraeis. Ad alias gentes sero admodum Literarum usus pervenit: proin Aelian. Var. Hist. l. 8. c. 6. Neminem antiquorum Thracum, ait. literas novisse. Imo, turpissimum putârunt et sumnum dedecus literis uti. Sic Venedi, s. Slavi, demum remporibus Lud. Imp. qui Lothario successit, literas accepêre, a Methodio Philosopho, ut est apud Aventin. Ann. l. 4. Apud Germ. Tac. aetate, Literarum secreta viri pariter ac feminae ignorârunt, uti is loquitur de Morib. Germ. c. 19. Imo rarae ac vix un quam literae Germanicae elegantiores in veniuntur. ante tempora Rudolphi I. Imp. eaequeve maiori parte Lantinis literis scriptae, donec is, querelis Germanorum permotus, Comitiis Norimbergae habitis A. C. 1272. consensu unanimi omnium Imperli Ordinum, statuit, ut deinceps in Cancellariis et contractibus Germanicum idioma reciperetur. Antiquos Francos. qui sub Marcomiro ac Pharamundo Gallias subegêre, literas habuisse. Graecis non plane dissimiles (forte ex Graecis Massiliensium corruptas, quibus et iam Helvetios usos fuisse ex Caes. pater) atque iis Wastaldom Historiam patrio sermone consignâsse: Alteras ab illis Wastaldi multum distitisse, repertas a quodam Doraco: Tertias inventas esse ab Hicho Franco, qui e Scythia veniens cum Marcomiro ad ostia Rheni consederit, refert Corn. Agrippa de Van. Sc. l. 1. c. 2. Quae apud vetustiores non legas: Meminit
saltem Aimoin. de gestis Franc. l. 3. c. 40. Childericum Regem mandâsse Gallis, ut quatuor Graecorum literis uterentur: Θ, Φ, Χ, Ω. Gorthis, circa A. C. 370. remporibus Valentiniani et Valentis Impp. Ep. eorum Gulphilas, dedisse literas traditur, teste Socrates Hist. Eccl. l. 4. c. 27. cui assentitur Iorn. in Geticis, Ricobaldus Ferrariensis in Chron. etc. Scalig. in Ep. quintulices in Europa hodierna Literaes s. ductus scriptionis ac characteres agnoscit, Latinaes, Graeoas, Hieronymianas, Rutenicas ac Gothicas. Americae incolae, per Hispanos subacti, incognito sibi antea Literarum usu, divionitatis certissimum argumentum rati sunt, chartae scriptae vocem occultam inesse. Vide Sam. Petit. Observ. l. 2. c. 1. p. 137. et seqq. Gerhardum Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 9. et seqq. Matth. Bernegger. in Germaniam Tac. Quaest. 99. et hîc infra: de
saltationis vero priscae genere, quae omnium Literarum facies repraesentabat, in voce Morphasmus; de luxu eorum apud Romqui tot in mensa faciebant stationes quot essent Literae alphabeti in voce Tetrapharmacum; uti de Literarum apud varias gentes in numerande usu ubi de Numeris.
Literarum apud varias Gentes origo.
Aegyptii, secundum quosdam Literarum inventarum gloriam sibi vindicant, sed ipsi ab Assyriis cas accepêrunt, Chananaeis ex hac regione illas eo invehentibus. Americani, ante Hispanorum adventum, Literarum penitus ignari, a victoribus eas accepêre. Chaldaei, ab Abraamo, literas suas habuêre secundum Isid. Orig. l. 1. c. 3. Sed Chaldaeos multo ante Abrahamum literis usos esse, discimus ex Simplicio Comm. 46. in Aristot. l. 2. de Caelo, ubi fcribit, Callisthonem. Aristotelis rogatu, misisse in Graeciam observationes Chaldaeorum, ab annis 1903. ante tempora Alex. quod fuerit Annis circiter 200. ante antum Abrahamum. Franci vett. literas Graecis non dissimiles habuêre, ut dictum, quas forte a Massiliensibus accepêre. Recentiorum literas a Doraco, et Hicho inventas, Agrippa ait. Vide supra. Germani, Latinis literis usi sunt, ante Rudolphil. Imp. tempora, ut ex Berneggero supra dictum. Wolfgangus tamen Lazius. l. 8. de Suevis. ait: Non audiendi sunt, qui ante Annos 506. primum omnium linguam nostram scribi solitam existimant etc. Et l. 9. de Marcom. In antiquissimis, inquit, Annalibus Francorum, Historiam, et genealogiam Car. Mag. continentibus, membrana long e omnium antiquissima scriptis, haec nnominatim verbae excerpsimus: Literas quippe, quibus sunt usi Marcomuuni, quos nos Normannos vocamus, infra scriptas addidi, a quibus originem, qui Theodiscam linguam loquuntur, trahunt, cum quibus carmina sua incantationesque ac divinationes significare procurant, qui adhuc pagano ritui involvuntur: (et depingens literas postea subdit) ceterae literaein eodem antiquo codice desiderantur, et ob nimiam vetustatem legi non possunt. De uqo loco Lazii Olaus Wormius l. de literis Qunicis c. 6. ait, Literas bas maxima ex parte, cum quoad figuras, tum quoad nomina, cum nostratibus convenire etc. Gothi, literas ab Ulphila Ep. ut eum P. Diaconus vocat, vel Guilphila, ut Iornandes, comm uniter creduntur accepisse. Gordanum Ep. earum inventorem vocat Corm. Agrippa: nisi Ulphilas fuerit hinominis, aut Agrippa corrupto codice sit usus. Sed Ioh. et Olaus Archiepp. Scandinaviae incolas habuisse suas literas, ante Latinas repertas, h. e. annis ante C. N. prope 1200. tradunt: et Wormius lit. Runic. c. 4. Ulphilam eas non invenisse, sed ad exteros tantum protulisse. fuse demonstrat. Has cum antiquissimis Germanorum Celtarumqueve literis easdem faciunt Heraldus Huitfeldius Hist. tomo 1. Bon. Vulcanius Comm. de literis et lingua Gothor. Petrus Lindenbergius Comm. rer. memorab. Arogrimus Ionas Islandus de primordiis sua gentis c. 3. Wolph. Lazius. de Marcomannis l. 9. etc. apud Georg. Schottelium Elogio l. Ling. Germ. Graeci suas a Cadmo accepêre: qui, tempore Iosuae, una cum fratre Phoenice, Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus est, et tempore Othoniclis in Graeciam venit ibiqueve Thebas Boeotias condidit. Alii tamen Cecropi Aegyptio, primo Atheniensium Regi, qui circa Mosis apud Iethronem in terra Madian servientis tempora, floruit, eam gloriam adscribunt: intervallo non adeo magno, ut Voss. iudicat de Arte Gramm. l. 1. c. 10. Sub fin. Herod. l. 5. c. 57. Hebraeorum literas. quibus hodie vulgo Sacra Biblia. Hebraica descripta et impressa videmus, easdem esse, quas Moses in tabulis a Deo accepit, et inde ab eo tempore inter Iudaeos exstitisse: neque figuram earum ab Esra demum, post captivitatem Babylonicam, vel ab Assuriia mutuatam vel de novo confictam atque inventam esse, pluribus docet Ioh. Buxtorssius fil. Dissert. 4. de Hebraicar. genuina antiquitate. Helvetii, Graecis characterib.
usi leguntur, apud Caes. l. 1. ubi in castris illorum tabulas literis Graecis confectas fuisse repertasscribitur. Vide Ioh. Baptistam. Plantin. Holv. Nov. Antiq. c. 18. Ionicaeliterae e Phoeniciis ortae, ut dictum, non tamen easdem plane cum hisformas habuêre. Iones enim, cum Phoenicum accepissent literas, Herod. l. 5. c. 58. progressis temporis una cum sono mutauêre et modulum pristinum, ut ait: quae tamen immutatio non admodum magna fuit. Latini, suas accepêre ab Euandro Arcade, ut vult Tac. Ann. l. 11. c. 14. Marius Victorin. l. 1. Isid. Hanc laudem magis Nicostratae, matri eius, avae alias Carmenta, attribuit. Saturno alii inventum idadseribunt, sed notum, communia multa cum Saturna Euandrum habuisse. Alii ad Pelasgos id referunt: quorum quidquid sit, manet Latinos literas a Graecis accepisse. Peruviani ac Mexicani. Americaegentes, ut et Sinenses. loco Literarum, notis quibusdam utuntur, quod etiam antiquissimi homines ante Literarum usum fecêre. Phoenices. Chananeae populi. literas habuêrunt antiquissimas, quas ab Hebraeis, quibus ut Artium, ita Linguarum ac Literarum inventarum gloria debetur, aecepêre. Ab illis et Graeci et Poeni, aliiqueve suas nacti sunt. Samaritani, ab Hebraeis accepêre charact erem communem, in vulgaribuslibris et communi usu vigenrem: vide Buxtorffium loc. praef. ubi de duplici Hebr aorum charactere pluribus disserit. Vocatur autem illa Scriptura, in Talmud et aliis Iudaeorum
scriptis, modo Transfluvialis, vel Transfluvialium, vel Hebraea: modo Libomaea, vel Libonica. Septentrionalium populorum Literae, antiquae Celticae vel Gothicae fuêre, de quibus vide supra etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Literae Humaniores — is the name given to an undergraduate course focused on Classics at Oxford and some other universities. The Latin name means literally more humane letters , but is perhaps better rendered as Advanced Studies , since humaniores has the sense of… …   Wikipedia

  • Literae dilatorĭae, respirationis, securitatis — Literae dilatorĭae, respirationis, securitatis, s. Moratorium …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Literae dimissorĭales — (lat.), Dimissorialien (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Literae formatae — Literae formatae, soviel wie Epistolae formatae …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • LITERAE Clausae Imperatoriae — Inthronistieae, Pacisica. Pinnata, vide ubi de Diplomatis, item in voce Cathedra, Inthronisticon, Pacisicae, et Pinna, Sigillum, addam hîc saltem, quod de Literarum subscriptione suggerit Casaub. ad illud Suet. in Tib, Ner. c. 32. Rbodiorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Literae avocatoriae — Als Avocatorium oder Abberufungsschreiben (lat. Literae avocatoriae, franz. Décret de rappel) bezeichnet man eine historische, von der Staatsgewalt erlassene öffentliche Bekanntmachung, durch welche ihre im Ausland sich aufhaltenden Angehörigen… …   Deutsch Wikipedia

  • literae — /litariy/ Letters. A term applied in old English law to various instruments in writing, public and private …   Black's law dictionary

  • literae — /litariy/ Letters. A term applied in old English law to various instruments in writing, public and private …   Black's law dictionary

  • literae — Letters; written instruments; words; the words …   Ballentine's law dictionary

  • Literae non erubescunt. — См. Бумага все терпит …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”